[143] EPISTOLA XLIII.

IANUS DOUSA

LAMBERTO BURCHIO,

S. D.

O Factum bene de fasciculo librorum ad nos misso. Incredibile est; quanta, non dico me, verum & Lipsium meum atque adeo Hautenum, omnes denique familiares meos, voluptate hoc tam lucrificabili nuncio in commune affeceris. Nam quid literas tuas dicam,
Omne malorum mihi quae tota de mente fugarunt
Deformis aegrimoniae, dulcibus alloquiis?

Eas itaque ipsus hercule tantum non legendo ac relegendo contrivi, in quibus illud sane liberalissimum visum, de reliquis SNÖII Commentariis, parte illa dico altera, cujus brevi oppido potiundi spem tibi ab amico haud obscure factam literae porro nobis adsignificant tutae. Quod utinam iterum utinam; tuo tamen commodo. O mi BURCHI, tantine obsecro literarum mearum fructus aestimatus tibi, ut praeter tantam tamque omnibus modis festivam nostratium Scriptorum copiam, etiam de vernacula ejusdem BECANI HISTORIA, & quidem duplici ac bipartita: de FASCICULO TEMPORUM ac tralaticia Io. Veldenarii Editione, aliisque talibus Cimeliis verius quam libris; haud apud te modo, verum & apud amicos tuos insuper in secretiore Lararii parte sepositis, atque inter pretiosissima habitis gratiam nobis facere velle animum porro inducas tuum, & quidem tua ipsius sponte? proinde flagitatus quid faceres? Quanquam ego CONDITIONE ISTA NON UTOR. Uterer vel impermissa, siquidem CANIS illud Catulliani Os non dico FERREM feci (quod durius impudentiusque est) aut GELDRUM BURENI PECTUS, aut CARRIONIS nostri frontem multo perfrictissimam haberem. Et fac quaeso, qui ego sum, esse te, estne aut tui pudoris aut Cimeliorum bellissimum quodque patrono vel benevolenti auferre velle; neque reliquum quicquam facere homini amico? de rebus longe carissimis loquor, quarum me unum, exclusis aliis, dignum abs te judicari qui particeps fiam, non jam gaudeo solum; sed, si in re humili, verbo uti superbo licet TRIUMPHIO VITULORQUE merito. Essentque, mi Patrone, facilia omnia atque in proclivi, si vel DIEM REPETUNDARUM modo, easque saltem leges praescriptisses nobis, ut munificentiae tuae cumulo non antea DOUSAE tuo uti-frui esset copia, quam priora illa denuo recepisses. Mihi tamen ista prothymiae tuae largitas grata acceptaque oppido (Quis enim damnet sua vota libenter?) imo vero peropportuna. Vixque adeo, ac ne vix quidem dissimulare apud te cupiditatis meae impotentiam possum. Veram esse vel hinc ut videas Sallustianum illud scilicet: ANIMO CUPIENTI NIHIL SATIS FESTINATUR. Illud permolestum est modo quod oneri prius, quam usui esse cogimur tibi, subverentes identidem, ne nimia ista beneficentia tua abuti videamur. Itaque crebro regusto literas tuas. In his acquiesco: meque ipsum rusticitatis crimine subinde acculare non desino, qui mihi bene esse amicorum opera pati haud possim; nec permisso uti, dum licet, dumque adest occasio: quae fronte capillata, occipitio calvo, haud temere a Poetis nostris, neque citra rationem perhibetur. Habes cofitentem Reum; sed eum tamen, qui Iudicis sui faventia tutus, animo securo in Ius descendere, caussamque pro semet ipsus dicere nullo porro tempore sit reformidaturus. Et quidem eo mehercule fidentius, quod maximam & gravissimam noxiae istius partam auctoritas sustineat tua. Quam, tantum abest, ut defugites, ut cupiditati huic nostrae insuper secundas agere, ac velut alimenta subministrare magis etiam magisque perseveres quotidie. Proinde caussam nullus video, cur rustico huic pudori potius, quam ingenui animi desiderio morem gerere debeam diutius; in tanta praesertim conscribillandae HISTORIAE, opportunitate. Quorsum haec tam putida tendunt, inquies. Eo, mi suavissime BURCHI, ut plane perspicias me haudquaquam sponte mea; sed enim facilitate ipsius tua ac promptitudine corruptum, URBANAE AD PREMIA FRONTIS, hoc est, ad Libertatem hancce plus quam DECEMBREM ita familiariter descendere. Qua fiducia fretus, ecce & hoc abs te precario videor audere contendere, ut alterum e duobus vernaculis saltem istis, BECANUM inquio, nobis aliquando properes representare. Quo, facta inter se geminorum Exemplarium conlatione, utrum alteri antistet, compertius in re praesenti dijudicare possim scilicet. Quare patrata, quid reliquum est porro, nisi ut pars depositi versoriam ad te rursus hoc est ad creditorem suum capiat de CHRONICIS BECANI LATINIS loquor; quorum mehercule desiderium aequiore porro animo videor laturus, quam INTERPREUM istorum quos praedicas mihi. Ita enim rem natam scito, ut exoticis domestica hoc est LATINIS BELGICA, jure, & quidem optimo, multis millibus anteponam. Quod proclivius ut accredas, haud abs re videtur, paucis prius toties instituti nostri rationem, quam planissime potero, immanitati tum ob oculos proponere. Filiolum habeo natu maximum modo non duodecennem, qua spe, qua industriae indole puerum, te ex aliorum relatu malo potius, quam a me, qui illi cluo, cognoscere. Unum istuc praestare haud verecundabor tibi, tantos cum progressus in utriusque Linguae literatura fecisse, ut & jam sapiat aliquid ad Genium hujus adolescentioris Academiae: nec Vulcanii, aut Tiarae Lectionibus modo, sed & LIPSIO meo docenti quotidianam aurium operam locare idoneus censeatur. Is mirabiles mihi commoditates praebet, non in Apographis conficiundis solum, aut excipiendis dictatis (quae quidem ille pro ludo habet) verum adeo in Phrasibus quoque Historicis coacervandis, TACITO utique ac LIVIO peculiaribus: quos auctores familiares jam illi assidua LIPSIANARUM LECTIONUM frequentatio fecit. Ego DUUMVIRIS istis C. insuper SALLUSTIUM adstruxi, cujus Atticum plane scribendi genus ipsi quoque subinde per feriatum intervalla inculcare non cesso: cum bona ac certa spe, fore, ut nobis aliquando in instituti jam operis exaedificatione & usui simul & levamento esse in posterum possit. Quod adeo facilius ut assequar, eidem particulam interdum aliquam BATAVICORUM ANNALIUM thematis loco soleo proponere ex IDIOTISMO hoc nostro in ROMANUM sermonem transferendam: non quidem ut medullam, aut nucleum, hoc est, rem ipsam (cujus adeo intelligentia in tantulae aetatis captum haud cadit) sed ut verba solum ac voces in partem suppeditet mihi: a Sallustianis aut Cornelianis certe fontibus saltuatim petitas, velutque in focos quosdam communes puerili meditatione digestas. Qua ratione efficitur, ut & ipse assidue legendo, commentando, atque excolendo stylo uberes ac tempestivos diligentias suae fructus capiat denique; & mihi pars laboris haud modica dematur minuaturque; opera inquam atque industria ejus, quem Fata (ut spero) haeredem olim mihi ac successorem destinarunt. Cui ego postea, collatis undique (quod in me est) cum artis, tum ingenii luminibus, inversa subinde narrationum serie ordineque totius dictionis commutato; novoque rerum & sententiarum ornatu, & quasi delectu quodam adhibito hoc est, toto orationis corpore ad SALLUSTIANAE FRUGALITATIS limam revocato, acrem porro me praebeo castigatorem, & velut Aristarchum. Eo dico, ne mirere, cur Interpretem BECANI potius, quam Auctorem ipsum tractare lubido fit mihi. In caussa est (ut dixi) Dousa filius mihi, adde Primigenius; cujus immaturae aetatulae ex usu magis (meo quidem animo) ac conducibilius videtur, de vernaculis argumentis Latina, & quasi sua facere; quam ex inquinato & proletario dictionis genere labem, animo haesuram, trahere in posterum; merique ruris ac sordium infici contagione. Quid? an antiquam illam Venusini Poëtae similitudinem oblitus?
Quo semel est imbuta recens, servabit odorem
Testa diu
.
Itaque frequentem addo operam, facioque ut hanc inter caeteras quoque cautionem adhibeam, ne ingenium ejus industrium ac capitale scabiei quidpiam, aut aeruginis contrahat. Quod bene constitutum si aliena barbaries infuscaret, graviter mihi accideret. Et certe (ut quod res est, praedicem) si quid generis modi nos delectat. Latinitas non delectat. Quam tamen tantum abest, ut abhorreat aut refugiat animus; ut nihil appetam cupientius, nihil confecter avidius; praesertim si sub pannmuceo centone purpurae lumen alicubi, hoc est, sub OPICARUM vocum stribiligine gazae aliqua abstrusioris lateat copia; unde sic, velut e fodinis aurum, subtilioris nobis HISTORIAE argumentum nascatur, novoque operi fabricando materies & quasi caementum Architectis suppeditetur. Quo in Lustro jure censuerim non nostratem istum BECANUM modo; sed, vera & SPECULI HISTORIALIS, & FASCICULI TEMPORUM, CHRONICI item BERGOMTIS structorem; & (qui haud paullo istis antiquiores ac Latini magis) GILDAM puta, ac BEDAM: AIMONIUM cum ADONE VIENNENSI: DITMARUM denique ac SIGEBERTUM: adde etiam REGINONEM, LUITPRANDUM, WITTIKINDUM, EGINARDUM, LAMBERTUM SCAFNABURGENSEM, OTTHONEM RADEUVICUM, ROMERIUM, GUNTERUM, HELMOLDUM: SAXONEM grammaticum, CONRARDUM ABBATEM URSPERGENSEM; non contemnendos sane BRITANNICARUM, FRANCICARUM aut GERMANICARUM RERUM SCRIPTORES. Quorum vix vola tamen, vel vestigium hodie comparet uspiam, in hac turba novorum voluminum. Ego tamen opera mea parcus non ero, quin & hos ipsos alicunde e latebris eruam, terraque aut mari evolvam tandem.
Verum id frustra, an ob rem faciam, vel hinc (BURCHI doctissime) aestimare possis, quod & bonam CHRONOLOGORUM istorum partem jam adeptus, & plures adipiscendi aliquando fiducia mihi ab iis facta, quos ego studiorum quasi Socios, ac tantum non contubernales habeo: quorumque adeo Libraria supellectile utorfruor perinde ac priva; meopte potius, quam Novorum Aedilium arbitratu. Literae interea Amsterodamo, & quidem Ferentariae. Quid quaeris? Prorsus •ευαγγελια•. O mihi nuncium beatum, lepidum, festivumque adeo ac voluptabilem. Quid vero boni? inquies. Nimium. Exemplaria manuscripta scilicet, totidem quot ego, ac tu sumus. Quorum alterum, sane vetus, a Caroli Calvi Donatione initio facto, domi militiaeque medio tempore res gestas, usque ad GULIELMI VII. Principatum, commemoratione non indignas, strictim & quasi summatim complectitur: alterum, universa COENOBII EGMONDENSIS Dominia, Iura, Immunitates, Latifundiaque ac possessiones jam inde ab antiquo usurpatas dissignat. Auctor boni tanti P. Meerhautanus, Gymnasio Amsterodamensi Praefectus a quo alia item nonnulla, proposito huic nostro non aliena, brevi sane me habiturum confido. ITA SUPERCILIUM SALIT. Inprimis CHRONICON quoddam multo vetustissimum, praeter superioris Aevi Memorias, jam inde ab ipsis usque Aboriginibus nostris altissime repetitas; etiam famosum illud, sed velut per caliginem tantum, nescio qua CHRONOLoGORUM invidia, satis pol fastidiose ad posteritatis notitiam transmissum, VERONAE inquam nostrae Excidium, exitium, murorumque ac aedificiorum omnium vastitatem ab ipsis usque fundamentis, celeberrimae illi VETERUM FRISIORUM METROPOLI, meritissima belli lege inductam continens. Quod simulatque accepero, poteris & ipsi tanti fieri; jure tuo vel (si mavis) arbitratu. Etenim (quod ille ait) omnibus amicis, quod mihi est, cupio esse idem. Interim BARLANDUM tuum reducem habebis tibi. Quem quidem a capite ad calcem totum hic describendum curavimus, eo animo ac consilio, ut is nostra porro opera typis aliquando recudatur, fiatque Publici Iuris denuo: hac tamen exceptione, NISI TU NIVIS. Nolis autem? vah. Procul certe malignitas ista a BURCHIANI GENII Ingeniique candore, seu munificentia potius; quae reapse nobis, ac verissimis experimentis cognita compertaque, cogitationi huic nostrae solidam maximamque fiduciam tribuit. Quamobrem Caussae dictionem a nobis, aut supervacaneum audaciae istius Patrocinium exspectes, cave. Alterum illud potius, novam BARLANDI nostri Editionem scilicet, nitidissimis inquam PLANTINI formis, tum LIPSIANO insuper ELOGIO cohonestandam? quo vendibilior ac commendatior in manus inque ora Civium Suorum venire possit denique. Dabis hoc imprimis GENIO ipsius AUCTORIS, dabis etiam DOUSAE tuo, dabis denique non Hollandis meis modo, sed vero & Ultrajectis tuis. Quorum vel cumprimis interest Heroica Principum Virorum, ac Nobilitatis suae facinora, cum nobis, tum posteris innotescere;
Et natis natorum, & qui nascentur ab illis.
Neque ad Batavas Aures penetrare solum, verum ad caeterarum etiam nationum, juxta, seu procul sitarum, atque ad exoticarum gentium notitiam vocalissimo HISTORIARUM PROECONIO, ac praeclarorum ingeniorum comitate dimanare, atque in perpetuum diffundi. Neque hanc ERASMI ac BARLANDI nostri popularibus redivivam ac restibilem gloriae accessionem invidebis, spero; neque adeo jus est? in tanta praesertim CATTIGENIS meis gratificandi opportunitate. Quod si impetro, omnia abs te mihi data putabo: faciamque sedulo, ut in ipso operis vestibulo, hoc est, PRAEFATIONE animi hujus erga Rempub. Vestri, & fide & liberalitate praestantis, haud tralaticia fiat mentio. Et ut scias, cujusmodi Editionis, quam dico, futura sit oeconomia, illud quoque praedictum tibi habeas velim, COMITIBUS singulis singulas ICONES Suas a PHILIPPO GALLIONE graphice atque ad verum expressas praemissum iri, spectandas exadversum scilicet, & suo quamque loco. Adstruentur & alia nonnulla, argumento haud absimili; atque in his intermortua jampridem ac sepulta paene BELLI illius ruminatio, quod cum CAROLO GELDRORUM DUCE MAXIMILIANI IMPERATORIS AUSPICIIS gessimus. Cujus rei adeo Commentariolum a GULIELMO HERMANNO GOUDANO exiliter quidem, sed tamen ex fide satis (uti apparet) ac rei gestae veritate traditum, diebus hisce HAUTENO meo acceptum tuli; ea inquam conditione, ut (si tanti videretur) id ipsum leviter interpolatum, Auctoris sui nomine, BARLANDO curarem accudi. Nunc itaque in eo sum totus, ut GOUDANUM istum, quem dico, BARLANDO tuo sic quasi Sociennum adjungam. Sed vero aliquantum (ut dixi) exasciatum, vel dedolatum potius. Qua in re honori popularis mei consultum volui: idque de Editoris ipsius, tum LIPSIANA sententia maxime, ut nobili illo ERASMI Praeconio dignum concinnarem scilicet, quem alioqui saeculi istius fastidium effugitare posse haud facile videbam. Et quidem eo mehercule lubentius, quod eumpse non minus veri studiosum, quam bonum Civem, Patriaeque amantem fuisse comperior, cum ex ipsius Antelogio, tum ex V CHRONICORUM LIBRI PRAEFATIONE REINERI SNOII, diserte atque ingenue profitentis, opera se ejus viri haud sane mediocriter adjutum; neque ipsius adeo Historica Fragmenta indigna habuisse, quae passim sparsimque operi per caussam intexeret suo. Unde perspicue dilucet nobis, GULIELMUM illum universam Batavicae Gentis Historiam animo complexum fuisse jam olim; sed morte praeventum, vel Luxuriae potius (id quod ERASMUS queritur) intempestivo rictu absorptum; telam, quam exorsus fuerat, SNOIO superiti detexendam sic quasi Testamento Legasse. Quo majore opere rogatum te volo, ut SNOIUM istum, cujus dimidiatum a te Annalem accepi modo, totum aliquando a familiari tuo, quem scribis; precario exsculpas nobis. Nam caetera illa (de quibus, in Epistola tua, haud infestiva mentio) non moror; ut quae apud nos, non quidem de Tabernis Librariorum, sed vero ex amicorum scriniis pro arbitrio meo depromendi sit copia. Unum GULIELMUM HEDAM excipio modo; quem si a Senatore isto Haghiensi Auctoritas nobis expresserit tua,
Rex sum. Regem autem quid loquor! imo Deus.
Idem de integris istis REINERI SNOII Commentariis dictum cupio: eo magis, quod Exemplar, quo (virtute beneficentiae tuae) dimidiato nunc utor, ejusmodi est, ut qui examussim omnia investigando assequi speret sese, cum SERVO PLAUTINO, Capillum Promittat necesse sit, Incipiatque HARIOLARI. Ita hiulcae, perperamque subinde cohaerentes Periodi; detruncatae passim sententiae; trajectae voces, aut syllabae? prorsus,
Ad mentem Auctoris, Archetypumne nihil.
Verbi gratia: Templorum, •αντι του• Temporum: Vires, pro Videres: Sinet, pro Finiet: Non, pro Nos; Obsidionibus pro obsidibus posita; quis vero absque stomacho, tacitaque animi indignatione, aut fastidio certe legere sese sustineat porro? Scires omnino analphabetum fuisse Apographi ejus sarcinatorem. Mihi tamen tuum consilium stat sequi, ut Centone isto pro tempore vel tantisper saltem Contentus me Teneam (Lucillianam loquutionem agnoscis) donec integrioris Exemplaris in re praesenti nobis tandem eveniat facultas; quod quidem ab amico jam promissum tibi ad nos Lugdunum usque porro opera mittendum tua animis cupientissimis, ne dicam infatiabiliter exspectamus. Hoc itaque curae tibi, cordique habeas velim. Sed tamen sine incommodo tuo, sine molestia quod fiat. Mandatum tuum de LIPSIO curavi diligentissime; eidemque Epistolae tuae perlegendae feci copiam. Quid vis amplius? Exsilire mihi gaudio propemodum visus; tuique animi candorem, industriam, ac benignitatem utraque manu amplecti, exosculari, laudibusque in coelum ferre; & (o Dii) quam facile perspiceres non ex oratione solum, sed etiam ex oculis & fronte (ut ajunt) totoque vultu denique, nihil non tua caussa porro cupere LIPSIUM meum! Quin & hanc quoque SATURNALIUM suorum Editionem nomine ad re transmitti suo; atque istud responsi loco per me Interpretem renunciari adiussit tibi; Nil prius in Votis, aut studio esse sibi, quam loci illius, seu diei opportunitatem qua istam Rev.tiae tuae prothymiam grata aliqua munisque ac memoris animi testificatione demereri, hostire, & quasi mutuum facere, pro tam insignita faventiae erga se tuae declaratione, cum privatim, tum publicitus possit (reapse ac factis, non logis dico) haud quidem in HORATIO recognoscendo (ne quid erres) verum TACITO potius; cujus sicuti Annales nuper, ita & nunc Historiarum libros, LIPSIANIS item Commentariis illustratos: propediem es habiturus. Quanquam ad Venosinum illum quod attinet) nihil jam aut mea, aut LIPSII cura opus esse video, post tantam Commentariorum molem, tot Notarum inquam ac Scholiorum struices, alias aliis supergestas, non modio, neque trimodio, verum ipso horreo. Nec vero hic LAMBINUM referam (de cujus Interpretamentis, id quod res est pronuncianti jure assentior tibi) multo minus obsoletos illos atque ambiguae fidei suspendissimos, ACRONEM puta, ac PORPHYRIONEM, reliquosque ejusdem farinae ENARRATORES: v erum LANDINUM potius ac GLAREANUM, XILANDRUM, FABRICIUM, TURNEBUM, MURETUM, MANUTIUM, HER: FIGULUM, IO. BRUTUM, HARTUNGUM, H: STEPHANUM, CRUQUIUM, ac PULMANNUM denique. Eo dico, ut ne male te habeat, quod eam quam in poëta illo operam a nobis postulare videris, nequeam polliceri. Libenter hic quoque petitioni morem gesturus tuae, nisi (id quod dictum prius) in alienum opus ire verecundarer scilicet. Quod ipsum & in PRAEFATIONE nostra HORATIANO COMMENTARIOLO praefixa jam antea sum contestatus. Huc accedit nova haecce nostratis Historiae concinnandae necessitas; ut Scholia interim in omnes PLAUTI COMOEDIAS, Centurionatus Titulo inscripta: tresque PRAECIDANEORUM Libros in PETRONIUM ARBITRUM silentio praeterfluere sinam: quos jampridem adeo ad umbilicum perductos (ne affectos censeas modo) haud ego, sed Chalcographus moratur. Quos simulatque a praelo madentes recepero primulum, unus eris, cui novae Editionis Primitias nostra imputabit tenuitas. Merito utique, ac perlubenter. Utinamque par pari redhostiendi contra (ut ille inquit cum LATRANTI NOMINE) facultas Dousae aliquando eveniat tuo; faxim, hominem haud nactum te dicas, qui (uti & hic quoque solens porro more Plautinem meo) BENEFICIUM NORIT SUMERE, ET REDDERE NESCIAT. Ne tamen judices nos ad hujusmodi VOTA gratis, & tamquam asymbolos accedere, en tibi, mi spectatissime BURCHI, bellum huncce vix diabolarem:
Pro quo suum nec BUTTUBATTA Naevius;
CICCUMVE Plautus, aut TITIVILLITIUM;
BLITUM
Catullus, NAUCI Afranius daret:
NOTULAS has dico nostras in ROMANAE HISTORIAE PRINCIPEM non quidem in Bellum Iugurthinum, aut Catilinae Conjurationem, sed vero ad ejusdem Historiarum fragmenta, quae de tot tamque praeclaris Librorum MONIMENTIS reliqua nobis modo veterum Literatorum curiositas fecit. Eas proinde Literarii munusculi loco gratas porro acceptasque ut habeas tibi, etiam atque saepius te rogo, vel tantisper saltem, dum ad primum musteumque ac recens ANNALIS mei specimen REV.tiae tuae exhibendum,
Romano Batavas Legiones ore loquentes,
In Campumque meas acies educere pergo;
SALLUSTI antiquis insignius exornatas;
Exorsamque propero detexere telam.

FRATRI (amabo) Clariss. ac doctiss. viro multam a nobis salutem & quidem de interiore nota. Vale: nosque ama, ac rescribe, quum vacabit. Hoc mihi gratius facere nihil potes. Ego te in oculis fero. LUGDUNI BATAVORUM, Idibus Novembribus. LXXXII.

Rev.dae Dom.tioni vestrae sic quasi addictus, tuoque sane meritissimo.

Dousa tuus, Burchi si modo Dousa suus.